CAPUT XXI, seu REGULA XVIII.

64. Natura nihil non bonum. Malum quid. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Trinitatem Deum, id est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse naturaliter summum atque incommutabile bonum; et ab ipso creatas esse omnes naturas, bonas quidem, quia a summo bono factae sunt; sed mutabiles, quia de nihilo factae sunt: nullamque esse mali naturam, quia omnis natura in quantum natura est, bona est. Sed quia in ea bonum et minui et augeri potest, in tantum mala dicitur, in quantum bonum ejus minuitur, malum enim nihil est aliud, nisi privatio boni. Unde constat geminum esse creaturae rationalis malum: unum, quo voluntarie ipsa defecit a summo bono Creatore suo; alterum, quo invita punietur ignis aeterni supplicio: illud passura juste, quia hoc admisit injuste; et quae ordinem in se non servavit divinae institutionis, ordinem divinae non effugiet ultionis.