CAPUT XXII, seu REGULA XIX.

65. Nulla creatura est eadem cum Deo. Firmissime tene, et nullatenus dubites, neque Angelos, neque quamlibet aliam creaturam ejusdem naturae esse, cujus est secundum naturalem divinitatem suam summa Trinitas, quae est unus naturaliter Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. Neque enim unius naturae esse potuerunt ille qui fecit, et ea quae fecit.