|
66. Angeli facti stabiles. Firmissime tene, et nullatenus
dubites, omnem creaturam naturaliter mutabilem a Deo incommutabili
factam: nec tamen jam posse quemlibet sanctorum Angelorum in deterius
commutari; quia sic acceperunt aeternam beatitudinem, qua Deo
stabiliter perfruuntur, ut ea carere non possint. Sed hoc ipsum quod
ab illo statu beatitudinis in quo sunt, mutari in deterius nullatenus
possunt, non est eis naturaliter insitum, sed postquam creati sunt,
gratiae divinae largitate collatum. Si enim Angeli naturaliter
incommutabiles fierent, nunquam de eorum consortio diabolus et ejus
angeli cecidissent.
|
|