|
67. Creaturae rationales. Firmissime tene, et nullatenus
dubites, in omni creatura, quam spiritualem atque corpoream summa
Trinitas fecit, solos spiritus angelicos et humanos intelligendi
facultatem divinitus accepisse; caeteros vero spiritus brutorum
animalium rationem et intelligentiam non accepisse, et etiam hoc omnino
habere non posse. Propter quod dicitur hominibus, Nolite fieri sicut
equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9):
et ideo animas hominum, et animas pecorum unius naturae non esse nec
animas pecorum in homines , nec animas hominum in pecora posse
aliquando transire.
|
|