CAPUT XXVI, seu REGULA XXIII.

69. Peccatum originale. Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem hominem qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum originali peccato nasci, impietati subditum mortique subjectum, et ob hoc natura irae filium nasci: de qua dicit Apostolus, Eramus enim et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). A qua ira nullus liberatur, nisi per fidem Mediatoris Dei et hominum, hominis Jesu Christi, qui sine peccato conceptus, sine peccato natus, sine peccato mortuus, peccatum pro nobis factus est (II Cor. V, 21), id est, sacrificium factus est pro peccatis nostris. In Veteri quippe Testamento peccata dicebantur sacrificia quae pro peccatis offerebantur: in quibus omnibus fuit significatio Christi, quia ipse est Agnus Dei qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29).