CAPUT XXVII, seu REGULA XXIV.

70. Non baptizatorum poena quae. Firmissime tene, et nullatenus dubites, non solum homines jam ratione utentes, verum etiam parvulos, qui sive in uteris matrum vivere incipiunt et ibi moriuntur, sive jam de matribus nati sine sacramento sancti Baptismatis, quod datur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, de hoc saeculo transeunt, ignis aeterni supplicio sempiterno puniendos. Quia etsi peccatum propriae actionis nullum habuerunt, originalis tamen peccati damnationem carnali conceptione et nativitate traxerunt.