CAPUT PRIMUM.

3. Trinitas unus Deus. Quocumque igitur loco fueris constitutus, quia secundum regulam nostri Salvatoris imperio promulgatam, nosti te in uno Patris et Filii et Spiritus sancti nomine baptizatum: principaliter atque indubitanter toto corde retine, Patrem Deum, et Filium Deum, et Spiritum sanctum Deum, id est, sanctam atque ineffabilem Trinitatem unum esse naturaliter Deum, de quo in Deuteronomio dicitur: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est; et Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 4, 13). Verumtamen quia istum unum Deum, qui solus est verus naturaliter Deus, non Patrem solum, neque solum Filium, neque solum Spiritum sanctum, sed simul Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse diximus; cavendum est, ne sicut Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum esse, quantum ad naturalem attinet unitatem , veraciter dicimus; sic eum qui Pater est, eumdem vel Filium, vel Spiritum sanctum; aut eum qui Filius est, sive Patrem sive Spiritum sanctum; aut eum qui Spiritus sanctus proprie in confessione hujus Trinitatis dicitur, vel Patrem vel Filium personaliter dicere sive credere, quod omnino nefas est, audeamus.

4. Fides enim quam sancti Patriarchae atque Prophetae ante incarnationem Filii Dei divinitus acceperunt, quam etiam sancti Apostoli ab ipso Domino in carne posito audierunt, et Spiritus sancti magisterio instructi, non solum sermone praedicaverunt, verum etiam ad instructionem saluberrimam posterorum scriptis suis inditam reliquerunt, unum Deum praedicat Trinitatem, id est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed Trinitas vera non esset, si una eademque persona diceretur Pater et Filius et Spiritus sanctus. Si enim sicut est Patris et Filii et Spiritus sancti una substantia, sic esset una persona, nihil omnino esset, in quo veraciter Trinitas diceretur. Rursus Trinitas quidem vera esset, sed unus Deus Trinitas ipsa non esset, si quemadmodum Pater et Filius et Spiritus sanctus personarum sunt ad invicem proprietate distincti, sic fuissent naturarum quoque diversitate discreti. Sed quia in illo uno Deo vero Trinitate, non solum quod unus Deus est, sed etiam quod Trinitas est, naturaliter verum est; propterea ipse verus Deus in personis Trinitas est, et in una natura unus est. Per hanc unitatem naturalem totus Pater in Filio et Spiritu sancto est, et totus Filius in Patre et Spiritu sancto est, totusque Spiritus sanctus in Patre et in Filio est. Nullus horum extra quemlibet ipsorum est: quia nemo alium aut praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate. Quia nec Filio nec Spiritu sancto, quantum ad naturae divinae unitatem pertinet, aut anterior aut major Pater est; nec Filii aeternitas atque immensitas, velut anterior aut major, Spiritus sancti aeternitatem immensitatemque aut praecedere aut excedere naturaliter potest. Sicut ergo nec Filius posterior aut minor est Patre, ita nec Spiritus sanctus posterior aut minor est Filio. Aeternum quippe et sine initio est, quod Filius de Patris natura natus exstitit : et aeternum ac sine initio est, quod Spiritus sanctus de natura Patris Filiique procedit. Ob hoc ergo tres, unum recte credimus et dicimus Deum, quia una prorsus aeternitas, una immensitas, una naturaliter trium est divinitas personarum.

5. Teneamus igitur Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse naturaliter Deum: neque tamen ipsum Patrem esse qui Filius est, neque Filium ipsum esse qui Pater est, nec Spiritum sanctum ipsum esse qui Pater aut Filius est. Una est enim Patris et Filii et Spiritus sancti essentia, quam Graeci OYSIAN vocant, in qua non est aliud Pater, et aliud Filius, et aliud Spiritus sanctus; quamvis personaliter sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Quod nobis maxime in ipso sanctarum Scripturarum demonstratur initio, ubi Deus dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Cum enim singulari numero dicit, imaginem, ostendit unam naturam esse, ad cujus imaginem homo fieret. Cum vero dicit pluraliter, nostram, ostendit eumdem Deum, ad cujus imaginem homo fiebat, non unam esse personam. Si enim in illa una natura Patris et Filii et Spiritus sancti una esset persona, non diceretur, ad imaginem nostram; sed, ad imaginem meam: nec dixisset, Faciamus; sed, Faciam. Si vero in illis tribus personis tres essent intelligendae vel credendae substantiae, non diceretur, ad imaginem nostram; sed, ad imagines nostras: una enim imago trium naturarum inaequalium esse non posset. Sed dum ad unam imaginem unius Dei homo factus dicitur, una sanctae Trinitatis essentialiter divinitas intimatur. Deinde et paulo post pro eo quod Deus superius dixerat, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; sic hominem factum Scriptura narravit, ut diceret, Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum (Gen. I, 26, 27).

6. Hanc Trinitatem personarum atque unitatem naturae propheta Isaias revelatam sibi non tacuit, cum se dicit Seraphim vidisse clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth (Isai. VI, 3). Ubi prorsus in eo quod dicitur tertio, Sanctus, personarum Trinitatem; in eo vero quod dicitur semel, Dominus Deus sabaoth, divinae naturae cognoscimus unitatem. In illa igitur sancta Trinitate (quod ideo a nobis repetitur, ut vestro cordi tenacius infigatur), unus est Pater qui solus essentialiter de se ipso unum Filium genuit, et unus Filius qui de uno Patre solus est essentialiter natus , et unus Spiritus sanctus qui solus essentialiter de Patre Filioque procedit. Hoc autem totum una persona non posset, id est, et gignere se, et nasci de se et procedere de se. Quia igitur aliud est genuisse quam natum esse, aliudque est procedere quam genuisse vel natum esse; manifestum est quoniam alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Trinitas itaque ad personas Patris et Filii et Spiritus sancti refertur, unitas ad naturam.