|
71. Judicium. Firmissime tene, et nullatenus dubites, ideo
Christum Filium Dei ad judicandos vivos mortuosque venturum, ut
homines, quos hic dono suae gratiae gratis per fidem justificat,
eisdemque justificatis in fide et charitate sanctae matris Ecclesiae
usque in finem perseverantiam donat, in suo adventu resuscitet,
glorificet, secundum promissionem suam aequales sanctis Angelis faciat
(Matth. XXII, 30), et ad eum statum perducat, in quo
perfecte, in quantum unicuique donat Deus, boni sint, et ab ipsa
perfectione deinceps mutari non possint: ubi diversa erit sanctorum
gloria, sed una erit omnium vita aeterna. Diabolum vero et angelos
ejus in ignem aeternum a Christo esse mittendos, ubi nunquam carebunt
poena quam eis praeparavit divina justitia: cum ipso autem diabolo
impios et iniquos homines, de quibus Scriptura dicit, imitantur autem
eum qui sunt ex parte illius (Sap. II, 25), pro eo quod eum in
malis operibus imitati sunt, et ante finem praesentis vitae congruam
poenitentiam non egerunt, resumptis corporibus supplicio aeternae
combustionis arsuros.
|
|