CAPUT XXIX seu REGULA XXVI.

72. Resurrectio carnis. Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnibus hominibus et bonis et malis resurrectionem carnis in adventu Domini futuram esse communem, retributionem vero justitiae Dei esse bonis malisque dissimilem: secundum quod Apostolus ait, Quia omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Mutabuntur autem justi qui ibunt in vitam aeternam. Quod Apostolus ostendit dicens: Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Et ostendens quae erit ipsa immutatio adjecit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. In eorum corporibus fiet quod ipse Apostolus ait: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 51-53, 42-44). Quod propterea spirituale dixit, non quia ipsum corpus spiritus erit, sed quia vivificante spiritu immortale atque incorruptibile permanebit. Sic autem tunc dicetur spirituale corpus, cum non spiritus sit, sed permaneat corpus; sicut nunc animale dicitur, cum tamen inveniatur non anima esse, sed corpus.