CAPUT XXX, seu REGULA XXVII.

73. Fides et Baptismus. Firmissime tene, et nullatenus dubites, exceptis illis qui pro nomine Christi suo sanguine baptizantur, nullum hominem accepturum vitam aeternam, qui non hic a malis suis fuerit per poenitentiam fidemque conversus, et per Sacramentum fidei et poenitentiae, id est, per Baptismum liberatus. Et majoribus quidem necessarium esse et poenitentiam de malis suis agere, et fidem catholicam secundum regulam veritatis tenere, et sacramentum Baptismatis accipere: parvulis vero, qui nec propria voluntate credere, nec poenitentiam pro peccato quod originaliter trahunt, agere possunt, Sacramentum fidei et poenitentiae, quod est sanctum Baptisma, quamdiu rationis aetas eorum capax esse non potest, sufficere ad salutem.