CAPUT XXXII, seu REGULA XXIX.

75. Nihil agi sine gratia. Firmissime tene, et nullatenus dubites, posse quidem hominem, quem nec ignorantia litterarum, nec aliqua prohibet imbecillitas vel adversitas, verba sanctae legis et Evangelii, sive legere, sive ex ore cujusquam praedicatoris audire: sed divinis mandatis obedire neminem posse, nisi quem Deus gratia sua praevenerit, ut quod audit corpore, etiam corde percipiat , et accepta divinitus bona voluntate atque virtute, mandata Dei facere et velit et possit. Neque enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7): Qui etiam operatur in nobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13).