CAPUT XXXIII, seu REGULA XXX.

76. Deum nihil latere. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Deo incommutabili non solum praeterita et praesentia, sed etiam futura omnia incommutabiliter esse notissima, cui dicitur: Deus qui occultorum es cognitor, qui scis omnia antequam fiant (Dan. XIII, 42).