CAPUT XXXIV, seu REGULA XXXI.

77. Praedestinatio. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Trinitatem Deum, incommutabilem, rerum omnium atque operum tam suorum quam humanorum certissimum cognitorem, ante omnia saecula scire quibus esset per fidem gratiam largiturus: sine qua nemo potuit ab initio mundi usque in finem, a reatu peccati tam originalis quam actualis absolvi. Quos enim Deus praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29)