|
79. Baptismus. Firmissime tene, et nullatenus dubites,
sacramentum Baptismatis, non solum intra Ecclesiam catholicam, sed
etiam apud haereticos, qui in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti baptizant, esse posse; sed extra Ecclesiam catholicam prodesse
non posse: imo sicut intra Ecclesiam recte credentibus per sacramentum
Baptismi conferri salutem, sic extra Ecclesiam baptizatis, si ad
Ecclesiam non redierint, eodem Baptismo cumulari perniciem. Tantum
enim valet ecclesiasticae societatis unitas ad salutem, ut Baptismo
non salvetur, cui non ibi datur, ubi oportet ut detur. Inesse tamen
homini Baptismum etiam extra Ecclesiam baptizato, sed ad judicium
inesse ab Ecclesia separato. Et quia manifestum est, ubicumque datum
fuerit hoc Baptisma, semel esse dandum; ideo etsi ab haereticis in
nomine Patris et Filii et Spiritus sancti fuerit datum,
venerabiliter agnoscendum, et ob hoc nullatenus iterandum. Salvator
enim ait: Qui semel lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet
(Joan. XIII. 10).
|
|