CAPUT XXXVII, seu REGULA XXXIV. |
80. Extra Ecclesiam salus nulla. Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem extra Ecclesiam catholicam baptizatum, participem fieri non posse vitae aeternae, si ante finem vitae hujus, catholicae non fuerit redditus atque incorporatus Ecclesiae. Quia si habeam, inquit Apostolus, omnem fidem, et noverim omnia sacramenta, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 2). Nam et in diebus diluvii, neminem legimus extra arcam potuisse salvari. |