CAPUT II.

7. Humanitas Christi. Exinanitio Filii Dei quae fuerit. Sicut ergo secundum illam divinitatem, qua unum sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, neque Patrem natum credimus, neque Spiritum sanctum, sed solum Filium; sic etiam secundum carnem solum Filium natum catholica fides et credit et praedicat. Neque enim in illa Trinitate proprium esset solius Patris quod non est natus ipse, sed unum Filium genuit; neque proprium solius Filii quod non genuit ipse, sed de Patris essentia natus est; neque proprium Spiritus sancti quod nec natus est ipse, nec genuit, sed solus de Patre Filioque procedit ; si secundum divinam quidem naturam Deus Pater de nullo nasceretur Deo, secundum carnem tamen ipse nasceretur de virgine. Si enim Pater de virgine nasceretur, una persona esset Pater et Filius: ipsa autem una persona, pro eo quod non de Deo, sed tantum de virgine nasceretur, non Dei Filius, sed tantum hominis filius veraciter diceretur. Ipse autem Dei Filius dicit : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Et iterum: Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 16, 17). Nec beatus dixisset Joannes: Qui diligit Genitorem, diligit et eum qui natus est ex eo (I Joan. V, 1). Nec ipse Filius dixisset: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Ipse enim qui Filius dicitur, si idem esse et Pater, non veraciter Dei Filius diceretur, quia non de Deo, sed de sola virgine nasceretur. Ad extremum nec ipse Pater de coelo testaretur, et suum corporali voce Filium demonstraret, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17). Apostolus quoque Paulus non dixisset de Deo Patre: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32).

8. Sed quoniam ista omnia et divinitus ad nostram doctrinam dicta sunt, et quia divina dicta sunt, utique vera sunt; verum est quod fides catholica praedicat, et secundum divinitatem de Patre natum esse solum Filium, aeternum cum Patre, immortalem, impassibilem, atque incommutabilem Deum; et secundum carnem non Patrem, sed unigenitum ejus Filium, salva aeternitate sua temporaliter natum, salva impassibilitate sua passum, salva immortalitate sua mortuum, salva incommutabilitate, qua Deus verus et vita aeterna est, veraciter suscitatum. Qui totum habet commune cum Patre quod aeternus naturaliter sine initio habuit; et nihil habet commune cum Patre eorum quae in suam personam temporaliter atque humiliter ille aeternus atque excelsus accepit.

9. Rursus si non ille qui proprius atque unigenitus Dei Patris Filius est, sed Spiritus sanctus nasceretur ex virgine, non ipsum Filium qui factus est ex muliere, factus sub Lege, natum de Spiritu sancto ex Maria virgine, in Symbolo acceptum, et corde ad justitiam crederet, et ore ad salutem sancta confiteretur Ecclesia. Sed et si ipse Spiritus sanctus, qui Patris et Filii Spiritus est, formam servi acciperet, non ipse Spiritus sanctus super se ipsum hominem factum in columbae specie coelitus adveniret.

10. Pater igitur Deus de nullo genitus Deo, semel de sua natura sine initio genuit Filium Deum sibi aequalem, et eadem qua ipse naturaliter aeternus est divinitate coaeternum. Sed idem Dei Filius cum sit Deus aeternus et verus, et cum Patre secundum divinitatem naturaliter unus Deus, secundum hoc quod dicit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); idem pro nobis est homo factus verus et plenus: in eo verus, quia veram habet Deus ille humanam naturam; in eo vero plenus, quia et carnem humanam suscepit, et animam rationalem. Idem tamen Unigenitus Deus secundo natus est; semel ex Patre, semel ex matre: natus est enim de Patre Deus Verbum, natus est de matre Verbum caro factum.

11. Unus igitur est atque idem Deus Dei Filius natus ante saecula, et natus in saeculo: et utraque nativitas unius est Filii Dei; divina, secundum quam creator in forma Dei coaeternus Patri Deus est; humana, secundum quam semetipsum exinaniens et formam servi accipiens, non solum in conceptu materni uteri semetipsum, dum homo fieret, eadem servilis formae susceptione formavit; verum etiam de eodem matris utero idem Deus homo factus exivit, et in cruce idem Deus homo factus pependit, et in sepulcro idem Deus homo factus jacuit, et ab inferis idem Deus homo factus tertio die resurrexit: sed in sepulcro secundum solam carnem idem Deus jacuit, et in infernum secundum solam animam descendit. Qua de inferis ad carnem die tertia revertente, idem Deus secundum carnem qua in sepulcro jacuit, de sepulcro resurrexit; et quadragesimo post resurrectionem die, idem Deus homo factus in coelum ascendens, in dextera Dei sedit , inde in fine saeculi ad judicandos vivos mortuosque venturus.

12. Verbum ergo caro factum unus est Filius Dei Dominus Jesus Christus, mediator Dei et hominum. Idcirco autem mediator, quia idem Deus atque homo verus, habens cum Patre unam divinitatis naturam, et humanitatis unam cum matre substantiam: habens ex nobis usque ad mortem iniquitatis nostrae poenam, habens incommutabilem de Deo Patre justitiam ; propter iniquitatem nostram temporaliter mortuus, propter justitiam suam, et ipse semper vivus, et immortalitatem mortalibus largiturus. Qui perfectam quidem humanitatem suam in ipsa divinitatis suae perfectione servavit: veritatem vero mortalitatis suae per susceptionem mortis, veritate atque incommutabilitate suae immortalitatis absorbuit.

13. Hoc est quod testatur beatus Petrus, quia Christus deglutivit mortem, ut vitae aeternae haeredes efficeremur (I Petr. III, 22). Beatus quoque Paulus docet quod Christus mortem deglutierit, illuminaverit autem vitam et incorruptionem (II Tim. I, 10). Christus ergo mortem gustavit, quia verus homo est; idemque mortem deglutivit, quia verus Deus est. Idem quippe, sicut dicit Apostolus, crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4): unus atque idem, qui secundum prophetiam beati David, et homo factus est in Sion, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5).

14. Itaque nec divinitas Christi aliena est a natura Patris, secundum id quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: nec humanitas ejus aliena est a natura matris, secundum id quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 2, 3, 14). Illa enim natura quae semper genita manet ex Patre, naturam nostram sine peccato suscepit, ut nasceretur ex virgine. Neque enim natura aeterna atque divina temporaliter concipi et temporaliter nasci ex natura humana ullatenus posset, nisi secundum susceptionem veritatis humanae, veram temporaliter conceptionem atque nativitatem ineffabilis in se divinitas accepisset. Sic est Deus aeternus ac verus veraciter secundum tempus et conceptus et natus ex virgine. Dum enim venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4, 5): illo scilicet Deo facto naturaliter filio hominis, qui unus est naturaliter Filius Dei Patris. Hoc utique Joannes evangelista confirmans, postquam dixit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; subsequenter ait, Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Sic ille omnium spirituum, omniumque corporum, id est, omnium naturarum Creator et Dominus, creavit virginem creandus ex virgine; et cujus ipse factor est, matrem sibi fecit, quando de ejus carne concipiendus atque pariendus veram materiam carnis Deus immensus ac sempiternus accepit: ut et secundum veritatem formae servilis, Deus homo misericorditer fieret; et secundum formam Dei, naturali veritate, idem Deus homo permanens non careret.

15. Sic ergo Christum Dei Filium, id est, unam ex Trinitate personam Deum verum crede, ut divinitatem ejus de natura Patris natam esse non dubites: et sic eum verum hominem crede, ut ejus carnem non coelestis, non aeriae, non alterius cujusquam putes esse naturae; sed ejus cujus est omnium hominum caro, id est, quam ipse Deus homini primo de terra plasmavit, et caeteris hominibus plasmat, quos per propagationem ex hominibus creat. Sed licet caro Christi, et omnium hominum unius ejusdemque naturae sit; haec tamen quam Deus Verbum ex Maria virgine sibi unire dignatus est, sine peccato concepta, sine peccato nata est: utpote secundum quam Deus aeternus et justus misericorditer et conceptus et natus est, et Dominus gloriae crucifixus est.

16. Quibus autem verbis explicabitur carnis illius excellentia singularis, cujus divina est ex ipsa sui conceptione persona, cujus origo nativitatis insolita, qua sic Verbum caro factum est, ut una persona esset cum carne sua Unigenitus ac sempiternus Deus, ipsa suae carnis conceptione conceptus? Istam vero caeterorum hominum carnem per humanum certum est nasci concubitum, viro seminante, femina vero concipiente atque pariente. Et quia dum sibi invicem vir mulierque miscentur ut filios generent, sine libine non est parentum concubitus; ob hoc filiorum ex eorum carne nascentium non potest sine peccato esse conceptus, ubi peccatum in parvulos non transmittit propagatio, sed libido; nec fecunditas naturae humanae facit homines cum peccato nasci, sed foeditas libidinis, quam homines habent ex illius primi justissima condemnatione peccati. Ideo beatus David, quamvis de legitimo nasceretur justoque conjugio, in quo scilicet nec infidelitatis culpa, nec fornicationis macula poterat inveniri; propter originale tamen peccatum, quo naturaliter obstricti filii sunt irae, non solum impiorum filii, sed omnes etiam qui de justorum sanctificata carne nascuntur, exclamat et dicit: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Sanctus etiam Job dicit mundum a sorde non esse hominem, nec si unius diei sit vita ejus super terram (Job XIV, 4, sec. LXX).

17. Dei ergo Filius unigenitus qui est in sinu Patris, ut carnem hominis animamque mundaret, susceptione carnis atque animae rationalis incarnatus est; et qui est Deus verus, homo verus factus est; non ut alter Deus esset, alter homo, sed idem Deus, idem homo. Qui ut illud peccatum quod in concubitu mortalis carnis generatio humana contraxit, auferret, conceptus est novo more, Deus incarnatus in matre virgine, sine coitu viri, sine libidine concipientis virginis: ut per Deum hominem, quem absque libidine conceptum inviolatus edidit virginis uterus, ablueretur peccatum quod nascentes trahunt omnes homines, quibus in corpore mortis hujus talis est nascendi conditio, ut matres eorum fecunditatis opus implere non possint, nisi prius virginitatem carnis amiserint. Solus igitur abstulit peccatum conceptionis atque nativitatis humanae Deus Unigenitus, qui dum conciperetur, veritatem carnis accepit ex virgine; et cum nasceretur, integritatem virginitatis servavit in matre. Ista causa est, qua Deus factus est filius virginis Mariae, et Maria virgo mater facta est Unigeniti Dei; ut quem Pater genuit ex aeternitate, ipsum virgo conceptum proferret in tempore: illa utique virgo, quam Deus, qui de ea fuerat nasciturus, ita singulari gratia praevenit atque replevit, ut ipsum haberet ventris sui fructum, quem ex initio habet universitas Dominum; et ipsum sibi videret nascendi solemnitate subditum, quem in unitate Paternae substantiae non solum humana, sed etiam angelica creatura cognoscit et adorat Altissimum.

18. Sic ergo peccatum et poena peccati, quae per scelus corruptae mulieris intravit in mundum, per inviolatae virginis partum aufertur a mundo. Et quia in conditione generis humani per mulierem, quae de solo viro facta est, contigit ut mortis vinculo teneremur obstricti; hoc in redemptione humani generis divina bonitas egit, ut per virum, qui de sola muliere natus est, vita hominibus redderetur. Illic humanam naturam nequissima deceptione sibi diabolus in peccati similitudinem sociavit: hic Deus humanam naturam in unitatem personae suscepit. Ibi femina decepta est, ut fieret filia diaboli: hic virgo gratia repleta est, ut fieret mater summi atque incommutabilis Unigeniti Dei. Ibi angelus dejectus per superbiam, seductae mulieris animum obtinuit: hic Deus humilians se per misericordiam, incorruptae virginis uterum ex ea nasciturus implevit. Dei enim Filius Jesus Christus qui in forma Dei erat; quod nisi ex natura Patris natus esset, esse non posset; ipse, secundum apostolicam doctrinam, semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Formam ergo servi, id est, naturam servi in suam accepit Deus ille personam, atque ita hominum factor in similitudine hominum factus, habitu est inventus ut homo; ipse humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8).

19. Intente igitur hanc Apostoli sententiam cogita, ut in ea cognosces quomodo Dominum Jesum Christum eumdem Deum atque hominem credas; nec tamen in eo veritatem utriusque naturae in una persona, aut confundas, aut dividas. Cum ergo primum audis de Domino Jesu Christo, quia in forma Dei erat; oportet te agnoscere, firmissimeque tenere, in illo formae nomine naturalem plenitudinem debere intelligi. In forma igitur Dei Dominus Jesus Christus erat; quia in natura Dei Patris semper erat, de quo natus erat. Unius ergo naturae cum Patre est, aequaliterque cum eo sempiternus atque immensus, aequaliter immortalis et incommutabilis, aequaliter invisibilis et inenarrabilis, aequaliter bonus et justus, aequaliter miserator et misericors, patiens et multum misericors et verax, aequaliter fortis et suavis; aequaliter sapiens atque omnipotens.

20. Proinde haec omnia quae diximus de Filio Dei, firmissima fide retinens (quia haec utique omnia in unitate naturae habens cum Patre, sine dubio aequalis est Patri: propter quod et Apostolus continuo adjungens ait: Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; non enim rapinae fuit illa Filii cum Patre divinitatis aequalitas, sed naturae), etiam illa quae consequenter subjungit Apostolus dicens, quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo; et quia humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: omnia haec de illo unigenito Deo Dei Filio, de illo Verbo Deo, de quo dicit evangelista, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; de illa Dei Virtute, Deique Sapientia, de qua Deo dicitur, Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24); de illo Principio cum quo unum est Pater ipse principium, et in quo sibi coaeterno fecit coelum et terram, id est omnem spiritualem corporalemque naturam; de Deo unigenito, qui est in sinu Patris, ut dixi, omnia haec personaliter accipe; salva tamen aeternitate, immensitate, immortalitate, incommutabilitate, invisibilitate divinitatis ejus. Quae ita naturaliter et aequaliter communia cum Deo Patre habet Deus Filius , ut licet homo pro nobis fuerit veraciter factus, permanserit tamen aequalis vero Deo Patri, de quo natus est verus et Veritas Deus. Semetipsum igitur exinanivit, sed de plenitudine ejus nos omnes accepimus: quam plenitudinem si exinanitus amitteret, quod de ea nobis daret utique non haberet. Eodem autem non habente, nos procul dubio nihil possemus accipere. De plenitudine autem ejus nos omnes accepimus. Ex eo igitur quod nobis de plenitudine sua dedit, ostendit etiam, cum se exinanivit, plenitudinem non amisisse quam habuit: quia si plenitudinem suam amitteret, dare de illa nullatenus posset. Formam ergo servi accepit: neque enim aliud fuit illa Dei summi exinanitio, nisi formae servilis, id est naturae humanae acceptio.

21. Utraque est igitur in Christo forma, quia utraque et vera et plena est in Christo substantia. Ideo sanctus evangelista plenum eum gratiae et veritatis praedicat (Joan. I, 1, 16, 14): quia et in divina natura, in qua Deus Veritas est, plenus est; et in humana, in qua homo verus Gratia factus est, plenus est. In illa plenitudine Deus est, in forma Dei aequalis Deo; in ista plenitudine servus, in forma servi, quia in similitudine hominum factus, habitu est inventus ut homo. Exinaniens ergo semetipsum, formam servi accepit, ut fieret servus; sed formae Dei plenitudinem non amisit, in qua semper est aeternus atque incommutabilis Dominus: factus secundum formam servi homo verus, ejusdem naturae cujus est ancilla mater; et manens in forma Dei Deus verus, ejusdem naturae cujus est etiam Dominus Pater. In forma Dei cum Patre et Spiritu sancto unus et solus formator omnium Deus; secundum formam servi solus ipse sua et Patris et Spiritus sancti operatione formatus: quod creator est, commune habens naturaliter cum Patre et Spiritu sancto; quod autem creatus est , solus habens personaliter in se ipso. Cujus et nativitatem futuram secundum carnem, et mortem, et resurrectionem, atque in coelos ascensionem Lex et Prophetae praenuntiare nunquam destiterunt, prout ipse praecipiebat, obedientes et verbis et factis.

22. Nam et in sacrificiis carnalium victimarum, quae sibi ipsa sancta Trinitas, quae unus est Deus Novi et Veteris Testamenti, a patribus nostris praecipiebat offerri, illius sacrificii significabatur gratissimum munus, quo pro nobis se ipsum solus Deus Filius secundum carnem esset misericorditer oblaturus. Ipse enim, secundum apostolicam doctrinam, obtulit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 5). Ipse verus Deus et verus Pontifex, qui pro nobis non in sanguine taurorum et hircorum, sed in sanguine suo semel introivit in sancta (Hebr. IX, 12). Quod tunc pontifex ille significabat, qui cum sanguine in sancta sanctorum per annos singulos intrabat. Iste igitur est, qui in se uno totum exhibuit, quod esse necessarium ad redemptionis nostrae sciebat effectum; idem scilicet sacerdos et sacrificium, idem Deus et templum: sacerdos, per quem sumus reconciliati; sacrificium, quo reconciliati: templum, in quo reconciliati; Deus, cui reconciliati. Solus tamen sacerdos, sacrificium, et templum: quia haec omnia Deus secundum formam servi: non autem solus Deus; quia hoc cum Patre et Spiritu sancto secundum formam Dei.

23. Reconciliati sumus igitur per solum Filium secundum carnem, sed non soli Filio secundum divinitatem. Trinitas enim nos sibi reconciliavit per hoc quod solum Verbum carnem ipsa Trinitas fecit. In quo sic veritas incommutabilis permanet humanae divinaeque naturae, ut sicut vera semper est ejus divinitas, quam de Patre incommutabilem habet, ita vera semper atque incommutabilis ejus humanitas sit, quam sibi unitam summa divinitas gerit.

24. Haec pauca de fide sanctae Trinitatis, quae solus et verus est naturaliter Deus, quantum brevitas temporis et sermonis permisit, inserui. Nunc de creatura quid absque dubitatione credere debeas, intimabo.