CAPUT XL, seu REGULA XXXVII. |
83. Christiani male viventes. Firmissime tene, et nullatenus dubites, non omnes qui intra Ecclesiam catholicam baptizantur, accepturos esse vitam aeternam: sed eos qui percepto Baptismate recte vivunt, id est, qui se abstinuerint a vitiis et concupiscentiis carnis. Regnum enim coelorum sicut infideles, haeretici, atque schismatici non habebunt; sic catholici criminosi possidere non poterunt. |