CAPUT XLI, seu REGULA XXXVIII.

84. Sine peccatis neminem vivere. Firmissime tene, et nullatenus dubites, etiam justos atque sanctos homines, exceptis iis qui baptizati parvuli sunt, sine peccato hic neminem vivere posse: semperque omni homini esse necessarium, et peccata sua usque in finem vitae praesentis eleemosynis diluere, et remissionem a Deo humiliter ac veraciter postulare.