CAPUT XLII, seu REGULA XXXIX.

85. Cibus et potus. Conjugium. Secundae nuptiae licitae. Firmissime tene, et nullatenus dubites, omnem creaturam Dei bonam esse, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4): et Dei servos, qui a carnibus aut vino abstinent, non tanquam immunda, quae a Deo facta sunt respuere; sed a fortiori cibo et potu, pro sola castigatione corporis abstinere. Nuptias quoque divinitus institutas et benedictas: et melius quidem esse si quisquam sine conjugio sit, ut liberius atque plenius cogitet quae sunt Dei, quomodo placeat Deo; tamen illis qui continentiam non voverunt, nullum esse peccatum si vel mulier nubat, vel vir uxorem ducat (I Cor. VII, 34, 28). Nec solas primas nuptias a Deo institutas, sed etiam secundas et tertias, pro eorum qui se continere non possunt infirmitate, concessas. Eis vero qui sive conjugati, sive a conjugio liberi continentiam Deo voverint, admodum esse damnabile si vel illi conjugale opus voluerint appetere, quo se non accessuros, vel illi repetere, a quo se recessuros, illi libera, illi communi professi sunt voluntate.