|
86. Malos misceri bonis in Ecclesia. Firmissime tene, et
nullatenus dubites, aream Dei esse catholicam Ecclesiam, et intra
eam usque in finem saeculi frumento mixtas paleas contineri, hoc est,
bonis malos Sacramentorum communione misceri: et in omni professione,
sive clericorum, sive monachorum, sive laicorum, esse bonos simul et
malos. Nec pro malis bonos deserendos, sed pro bonis malos, in
quantum exigit fidei et charitatis ratio, tolerandos; id est, si vel
in Ecclesia nullius perfidiae semina spargunt, vel fratres ad aliquod
malum opus mortifera imitatione non ducunt. Nec posse aliquem intra
Ecclesiam catholicam recte credentem beneque viventem, alieno unquam
maculari peccato, si cuiquam peccanti nec consensionem praebeat, nec
favorem: utiliterque malos a bonis intra Ecclesiam tolerari, si hoc
cum eis bene vivendo et bene monendo agatur, ut et videntes et
audientes quae bona sunt, mala sua respuant, et judicandos se a Deo
pro suis malis operibus contremiscant; atque ita praeveniente dono
gratiae, de suis iniquitatibus confundantur, et ad bonam vitam per
Dei misericordiam convertantur. Bonos vero a malis intra Ecclesiam
duntaxat catholicam constitutis nunc debere operum dissimilitudine
separari; ut cum quibus divina communicant Sacramenta, non habeant
mala opera, quibus illi sunt criminosi, communia. In fine vero
saeculi bonos a malis etiam corpore separandos: quando veniet Christus
habens ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam, et
congregabit triticum suum in horreum , paleas autem comburet igni
inexstinguibili (Matth. III, 12); quando per judicium justum
segregabit justos ab injustis, bonos a malis, rectos a perversis:
bonos constituet a dextris, malos a sinistris; et ex ejus ore justi
aeternique judicii sempiterna atque incommutabili prolata sententia,
iniqui omnes ibunt in combustionem aeternam, justi autem in vitam
aeternam (Id. XXV, 45): iniqui semper arsuri cum diabolo,
justi autem regnaturi sine fine cum Christo.
|
|