CAPUT XLIV.

87. Persistendum in fide. Haec interim quadraginta capitula ad regulam verae fidei firmissime pertinentia fideliter crede, fortiter tene, veraciter patienterque defende. Et si quem contraria his dogmatizare cognoveris, tanquam pestem fuge, et tanquam haereticum abjice. Ita enim ista quae posuimus fidei catholicae congruunt, ut si quis non solum omnibus, sed etiam singulis voluerit contraire, in eo quod singulis horum contumaciter repugnat, et his contraria docere non dubitat, haereticus et fidei christianae inimicus, atque ex hoc omnibus Catholicis anathemandus appareat. Quamvis igitur et angustia temporis, et festinatio portitoris compulerit nos aliqua, quae pro diversis haeresibus agnoscendis atque vitandis fuerant inserenda, praeterire silentio; tamen si omnia quae in hoc opusculo continentur recensere, et notissima prorsus habere non negligas, ex his poteris cauta discretione etiam de caeteris specialiter judicare. Apostolus enim dicit quia spiritualis judicat omnia (I Cor. II, 15): quo donec unusquisque nostrum perveniat, in eo quo pervenit ambulet, id est, in eo quod certum recepit, fideliter perseveret. Quod si quid aliter sapit, hoc quoque illi Deus revelabit (Philipp. III, 15). Amen .