|
1. Alterius regula. Vere firmum fidei est fundamentum,
principaliter credere Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum
esse naturaliter Deum: ita ut de natura Patris vere natum unigenitum
Filium, et simul de Patre et Filio vere atque naturaliter
procedentem credamus Spiritum sanctum: ipsamque sanctam Trinitatem
esse unum solum, verum, aeternum, atque incommutabilem Deum.
Credere etiam congruit ad salutem, unam ex Trinitate personam, id
est, Unigenitum Deum, pro nostra salute solum hominem factum:
eumdemque unum esse Deum verum, et hominem verum, secundum
divinitatem unam naturam habentem cum Patre et Spiritu sancto;
secundum humanitatem vero, animam Christi rationalem ejusdem naturae
esse cujus sunt animae omnium hominum, et carnem Christi illius esse
naturae cujus est universorum qui de primo homine originem ducunt.
Ergo nec animam Christi, nec carnem unius cum divinitate ejusdemque
esse naturae: quia secundum humanitatem vere ipse creatus est. Sed
sicut divinitati ejus cum Patre et Spiritu sancto est divina natura
communis; sic animae ejus et corpori naturalis est communio cum
animabus et corporibus nostris. Qui divinitate sua carnem atque animam
credentium in se, et a peccati dominio, et ab aeternae mortis
supplicio gratis eripuit auferendo peccatum.
2. Hac enim credulitate munitus, non oblivisceris divinam
misericordiam die noctuque supplicare; obsecrans beatam spem omnium
credentium in se, qui est Christus Dominus, ut hujus fidei veritatem
firmiter teneas, inviolatamque custodias: quia Spiritus sanctus
fidelibus se deprecantibus copiosum subministrat adjutorium, sicut
propheta dicit, Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in
veritate. Voluntatem timentium se faciet, et preces eorum exaudiet,
et salvos faciet eos. Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes
peccatores disperdet (Psal. CXLIV, 18-20). Et iterum
ipsi Deo dicit, Ecce omnes qui se elongant a te, peribunt;
perdidisti omnes qui fornicantur abs te; de se autem ait, Mihi autem
adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino spem meam (Psal.
LXXII, 27, 28).
3. Adhaere igitur Deo, fili charissime, et in ipso spem tuam toto
corde, fide et charitate constitue. In militia saeculi exhibe regi
terreno fidele servitium: quia hoc diligit Deus, hoc mandat
Apostolus. In causa vero fidei, qua Christus nos redemit in
sanguine suo, omnis de corde nostro timor abscedat. Illi animas
nostras debemus, cujus sanguine redempti sumus. Illum debemus prae
omnibus diligere, quem novimus nostrarum animarum clementissimum
Redemptorem. Illius debemus timere prae omnibus aeternam et veram
potestatem, quem venturum speramus aequissimum judicem. Illius
debemus promissa toto affectu cordis appetere, qui potest animae et
corpori donare vitam aeternam. Illius debemus timere iracundiam, qui
potest animam et corpus mittere in gehennam: in cujus judicio sine
acceptione personarum, sine ambitu potestatum aequaliter judicabuntur
domini et servi, reges et milites, divites et pauperes, humiles et
sublimes. Ubi servus quisquis hic fidem Dei in veritate tenuerit,
regno potietur aeterno: dominus autem infidelis sempiterno exuretur
incendio. Ubi servorum dominorumque fidelium nec vita terminabitur,
nec laetitia finietur: infidelium vero sive servorum sive dominorum,
secundum sermonis prophetici veritatem, Ignis eorum non exstinguetur,
et vermis eorum non morietur (Isai. LXVI, 24). Ibunt enim
iniqui in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.
4. Attendamus autem quos illuc Salvator ituros esse praedixerit:
nempe illos, quibus dicturus est: Esurivi, et non dedistis mihi
manducare: silivi, et non dedistis mihi bibere: nudus fui, et non
vestistis me: hospes, et non suscepistis me: infirmus, et in
carcere, et non venistis ad me (Matth. XXV, 41-43). Quod
si in ignem aeternum digne mittetur, qui Christo in suis minimis
esurienti panem non dederit; quid passurus est qui ipsum panem, qui de
coelo descendit, sibi per infidelitatis vitium adimit? Et si in
flammis perennibus exuretur, qui Christo in suis minimis sitienti
calicem aquae frigidae non tribuit; quid ille patietur, qui renatus ex
aqua et Spiritu sancto, sanctum Baptisma in se iterare permittit,
quod ad salutem semel et ad sacramentum sanctae regenerationis accepit?
Et si illum credimus perennibus subdendum esse tormentis, qui
Christum in suis minimis peregrinum hospitio negligit charitate
suscipere; quid passurum se putaverit, qui Dominum Christum de domo
sui cordis excludens, et diabolum in se caeca prorsus infidelitate
recipiens, de sancta Ecclesia, quae est columna et firmamentum
veritatis (I Tim. III, 15), haeretica circumventus falsitate
discesserit? Et si ille qui infirmos atque in carcere positos famulos
Christi non visitat, igni deputatur sempiterno; quid illis
retribuendum dicemus, qui Dei famulos, in quibus solam persequuntur
fidei veritatem, aut squalore carcerum, aut exsiliorum deportatione
violenter affligunt? Sed in his omnibus licet infideles saeviant,
Deus tamen suis auxilium subministrat. Et dum inimici fidei aut
callida quemque seductione, aut violenta compulsione cupiunt
depravare, Christus qui est Virtus et Sapientia Dei, virtutem
tribuit, ut mortiferae suasionis promissa despiciant, et terroribus
humanis robore divini timoris obsistant: tantum est ut voluntas non
avertatur a Deo, et fidei praemio potiatur. Ipsa est enim cui aut
pro infidelitate infligitur aeterna poena, aut servatae fidei merces
erit sempiterna laetitia.
|
|