CAPUT III.

25. Creatae res a Deo. Unde naturae creatae proficiant et deficiant. Deus ubique. Deus naturaliter vita. Origo vitae malae. Peccatum in Spiritum sanctum. Principaliter itaque tene, omnem naturam quae non est Trinitas Deus, ab ipsa sancta Trinitate quae solus verus et aeternus Deus est, creatam ex nihilo; ac sic universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Thronos sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, opus atque creaturam esse sanctae Trinitatis (Coloss. I, 16); quae est unus Deus rerum omnium Creator et Dominus, aeternus, omnipotens , et bonus, habens naturaliter ut semper sit, et ut mutari aliquando non possit. Hic Deus qui sine initio semper est, quia summe est, dedit rebus a se creatis ut sint: non tamen sine initio, quia nulla creatura ejusdem naturae est, cujus est Trinitas unus verus et bonus Deus, a quo creata sunt omnia. Et quia summe bonus est, dedit omnibus naturis quas fecit ut bonae sint: non tamen tantum bonae, quantum Creator omnium bonorum, qui non solum summe bonus, sed etiam summum atque incommutabile bonum est; quia aeternum bonum est, nullum habens defectum, quia non ex nihilo factum; nullum habens profectum, quia non habet initium. Ideo quippe naturae a Deo factae proficere possunt, quia esse coeperunt; ideo deficere, quia ex nihilo factae sunt. Ad defectum eas conditio ducit originis, ad profectum vero provehit operatio Creatoris. In eo igitur primum Trinitatis, quae Deus verus est, aeternitas sine initio naturalis agnoscitur, quia quaedam ita fecit, ut cum esse quidem coeperint, tamen non esse aliquando non possint: in eo vero ejus omnipotentia intelligitur, quia omnem creaturam visibilem atque invisibilem, id est corporalem atque spiritualem de nihilo fecit; in quibus ipsa rerum diversitas multo magis commendat bonitatem atque omnipotentiam Creatoris. Nisi enim omnipotens esset, non una eademque facilitate summa atque ima fecisset; et nisi summe bonus esset, non se gubernandis rebus quoque infimis praestitisset.

26. Igitur tam in magnis quam in parvis quibusque rebus conditis magna est bonitas atque omnipotentia Conditoris. Omnia enim sapienter fecit summa veraque Sapientia; cui naturaliter hoc est esse, quod sapientem esse; hoc facere, quod sapienter facere. Simplicitas itaque multiplicis sapientiae Dei magnitudinem celsitudinis suae, non solum in magnitudine sublimium creaturarum, verum etiam in infimarum parvitate commendat: dum bona omnia quae creavit, non solum multo inferius dissimiliusque suo Creatore sunt, utpote non prolata de ipso, sed facta prorsus ex nihilo; verum etiam inter se non aequaliter sunt, sed unaquaeque res ita permanet, sicut a Deo ut esset accepit, alia quidem sic, alia autem sic. Neque enim sic datum est corporibus ut sint, sicut spiritus acceperunt: cum ipsa quoque corpora non aequaliter sint, et in ipsis coelestibus atque terrestribus inveniatur nonnulla diversitas; cum tam coelestia quam terrestria, non solum impari distent quantitate molis, verum etiam dissimili splendeant claritate. Alia namque est, sicut Apostolus dicit, claritas coelestium corporum, alia terrestrium. In ipsis quoque coelestibus, alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum: stella enim a stella differt in claritate (I Cor. XV, 40, 41). Corporalium igitur naturarum diversitas ostendit unamquamque earum non hoc esse, quod ex se semper habere potuerit, sed quod ex dispositione atque opere omnipotentissimi atque incommutabilis et sapientissimi Creatoris accepit

27. Quod si unius ejusdemque naturae esset quaelibet creatura corporalis, cujus est sancta Trinitas, quae unus est Deus; nec localiter in loco esset, nec temporis mutationem aliquando sentiret, nec de loco ad locum transiret, nec circumscriberetur quantitate molis suae. Quae omnia ostendunt hujuscemodi naturarum illum esse opificem, cui nullus latus aut angustus locus est, quia non minus in angustis quam in latis totus est; nec mutatur tempore, quia solus potest volumina temporum, non temporali volubilitate , sed aeterna stabilitate mirabiliter ordinare. Neque enim in tempore cogitat, quemadmodum temporum series rerum decessione ac successione transcurrat: nec aliqua molis quantitate terminatur, quia nulla concluditur: neque per mundi partes partibus suis est ipse diffusus, ut majores mundi partes suis majoribus impleat, et minores minoribus implendo nusquam tamen totus se infundat. Ipse enim est Deus qui ait: Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Omnia igitur quae fecit, id est, spiritus et corpora, summa et ima, coelestia atque terrestria, viventia et quibus facultatem vivendi non dedit, ineffabiliter ubique totus Dominus Deus et implet et continet; nec in iis quae dividuntur ipse dividitur, nec in iis quae mutantur ulla mutatione variatur. Nisi enim naturaliter incommutabilis ipse esset, nunquam in rebus mutabilibus ordo quidam consilii ac dispositionis ejus incommutabilis permaneret.

28. Deus igitur rerum corporearum atque incorporearum creator immensus, eo primum se nullum esse corpus ostendit, quia quibusdam corporibus vitam non dedit, cum corpora omnia ipse creaverit. Ipse autem naturaliter vita est, quia si vita non esset, non viventia corpora non fecisset. Neque enim facit rem non viventem, nisi res vivens. Non igitur unius naturae cum Deo sunt corpora, quae omnino vivere non possunt. Ac sic neque illa corpora unius naturae cum Deo sunt, quibus singulis singulos brutos atque irrationabiles spiritus, quibus eadem corpora vivificarentur ac sensificarentur, inseruit. Sed nec ipsi bruti spiritus unius naturae cum Deo sunt, quos licet vivificandis sensificandisque cognoscatur inseruisse corporibus; ipsis tamen spiritibus nullum intelligendi largitus est lumen, quo suum possent aut cognoscere aut diligere Creatorem.

29. Ipsos quoque spiritus, quos rationales atque intellectuales esse non dubium est, quis audeat blasphemo spiritu et caeco corde, ejusdem naturae cujus est Deus, vel putare, vel dicere; cum Deus utique naturaliter incommutabilis omnino sit et immensus? Qui cum in se diversitatem ullam habere non possit, in eisdem tamen spiritibus, quos rationales atque intellectuales fecit, diversitatem suae operationis ostendit. In quibusdam enim, id est, qui terrenis ac mortalibus sunt inserti corporibus, etsi nullus est localis motus, quia per locorum corporalium partes, cum ipsi in corporibus sint, non particulatim sunt, sed sicut in totis corporibus toti, sic in eorumdem corporum partibus toti sunt: tamen cogitationum varietas diversitatem in eis cujusdam temporalis motionis ac mutationis ostendit; dum modo aliquid nesciunt, modo sciunt; modo volunt, modo nolunt; modo sapiunt, modo desipiunt; modo iniqui ex justis, modo justi sunt ex iniquis; modo pietatis illustrantur lumine, modo depravantur tenebroso impietatis errore.

30. Illos quoque quos terrenorum corporum nulla gravat lutulenta materies, id est, angelicos spiritus, quis non videat non unius naturae esse cum Deo, sed factos ex nihilo? Quorum naturalis mutabilitas in eo cognoscitur, quia ejusdem naturae pars est in deterius permutata. Deinde quia ii qui depravati non sunt (licet illius dono a quo, cum non essent, facti sunt, indefessa, et in quantum creaturae angelicae gratis datum est perfecta dilectione, contemplatione, atque exsultatione multitudinem dulcedinis Domini incessabiliter sumant ; nec ab eo naturali conditione deficiant), etsi inhaerentibus Deo nihil inest de varietate temporis; quia collato sibi aeternae incorruptionis atque incommutabilitatis munere, nihil in se sentiunt mutationis: inest tamen singulis terminus naturalis, quo a se invicem discernuntur; quia nullus eorum est in alio; et cum uni eorum opus quodlibet injungitur; alius quoque alteri operi implendo divinae potestatis deputatur arbitrio. Haec autem omnia ostendunt etiam sanctos Angelos creaturam esse sanctae Trinitatis: cujus per singulas res, quas utique sicut voluit fecit, apparet mirabilis et sapientia in dispositione, et virtus in opere.

31. Quosdam igitur spiritus sic Deus creavit, ut semper essent; quosdam vero, ut esse spiritus quandoque desinerent. Illos itaque desituros quosdam ex aqua, quosdam, quia sic voluit Omnipotens, produxit ex terra. Superiores vero spiritus nullum cum corporeis elementis habere fecit naturale consortium; quos et aeternos creavit, et eis facultatem atque intelligentiam cogitandae, cognoscendae, diligendaeque divinitatis inseruit. Quos tamen ita creavit, ut etiam prae se ipsis illum diligerent, cujus se tales creatos opere cognovissent; cum eorum, ut tales fierent, nulla merita praecessissent. Ut autem haec dilectio haberet justam et congruam laudem, voluntatis quoque eis tribuit libertatem; ut esset eis possibile, sive ad eum qui supra eos est intentionem sanctae dilectionis erigere, sive ad se vel ad ea quae infra eos sunt pravae cupiditatis semetipsos pondere declinare.

32. Non est igitur natura, quae in aeternum possit, sive misere, sive beate vivendo subsistere, nisi quae potest de Deo, ipsius Dei munere, cogitare. Haec autem natura intellectualis in animalibus est hominum, et spiritibus Angelorum. Deus quippe cognoscendi ac diligendi se non nisi Angelis et hominibus indidit facultatem. Quibus propter arbitrii libertatem, quae maxime debuit intellectuali creaturae Creatoris benignitate conferri, ita cognoscendi ac diligendi se facultatem voluntatemque donavit, ut eam unusquisque et habere posset, et perdere; si quis tamen sponte eam perderet, suo eam deinceps arbitrio resumere non valeret: ut illius esset sanctae cogitationis initia gratuitae dono bonitatis denuo renovandis quibus vellet infundere, cujus fuit in ipso creationis exordio nullis praecedentibus meritis spiritus et corpora locis atque affectionibus, prout ipse sapiens voluit, congruis mirabiliter ordinare. Angeli ergo atque homines pro eo quod rationales facti sunt, aeternitatis ac beatitudinis donum in ipsa naturae spiritualis creatione divinitus acceperunt: ita scilicet, ut si dilectioni Creatoris sui jugiter inhaesissent, simul aeterni beatique mansissent; si vero propriae libertatis arbitrio contra summi Creatoris imperium suam niterentur facere voluntatem, protinus a contumacibus beatitudo discederet, et ad supplicium eis relinqueretur aeternitas misera, erroribus deinceps doloribusque crucianda, Et de Angelis quidem hoc disposuit et implevit, ut si quis eorum bonitatem voluntatis perderet, nunquam eam divino munere repararet.

33. Pars itaque Angelorum, quae a suo creatore Deo, quo solo bono beata fuit, voluntaria prorsus aversione discessit, aequitatis supernae judicio initium suae damnationis in ipsa aversione voluntatis invenit; ut non aliud ei esset incipere jam puniri, quam illius beatifici boni dilectione destitui: quam Deus in aeterno sic totam praecepit remanere supplicio, ut etiam ignem ei aeternum pararet; in quo illi omnes praevaricatores angeli nec mala voluntate possint unquam carere, nec poena; sed permanente in eis injustae aversionis malo, permaneat etiam justae retributionis aeterna damnatio. Horum malorum princeps diabolus primos homines, quos ad peccati participium invidus duxit, non eis tantum, sed et universae propagini eorum cum vitio peccati meritum mortis inseruit. Deus autem misericors et justus, sicut diabolo et angelis ejus propria cadentibus voluntate, caeteros Angelos in suae dilectionis aeternitate firmavit; sic etiam humani generis massam non totam in sempiternum perire permisit, sed quos voluit ejus gratuita bonitas, repulsis tenebris, in quibus omnis humana nativitas peccati originalis condemnatione versatur, reducendos praedestinavit ad lucem: in eo praecipue demonstrans quod istos originalis peccati vinculis indebita gratia Liberatoris absolveret; cum alios, et quam maxime parvulos, quibus nulla possunt vel bona vel mala inesse propriae merita voluntatis, insolubili nexu aeterna damnatio retineret.

34. Bonae quoque voluntatis et cogitationis initium, non homini ex se ipso nasci, sed divinitus et praeparari et tribui, in eo Deus evidenter ostendit, quod neque diabolus, neque aliquis angelorum ejus, ex quo ruinae illius merito in hanc sunt inferiorem detrusi caliginem, bonam potuit aut poterit resumere voluntatem. Quod si possibile esset ut humana natura, postquam a Deo aversa bonitatem perdidit voluntatis, ex seipsa rursus eam habere potuisset; multo possibilius hoc natura haberet angelica, quae quanto minus gravatur terreni corporis pondere, tanto magis hac esset praedita facultate. Sed ostendit Deus unde bona voluntas hominibus detur, quam sic amiserunt angeli cum haberent, ut amissam deinceps habere non possint.

35. Quoniam igitur digna est eadem voluntas bona per Dei gratiam aeternae beatitudinis praemio, et iniquitas angelica atque humana esse non debet impunita; propterea secundum catholicae fidei regulam, venturum esse Filium Dei ad puniendos omnes peccatores angelos, et ad judicandos homines vivos et mortuos fideliter exspectamus. Testatur enim beatus Petrus quia Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferni detrudens, tradidit in judicio puniendos reservari (II Petr. II, 4). De hominibus quoque vivis ac mortuis judicandis beatus Paulus hoc ait: Testificor coram Deo, et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos et mortuos, et per adventum ipsius , et regnum ejus (II Tim. IV, 1). In cujus adventu ab illo primi hominis corpore, quod Deus de terra plasmavit, usque ad omnium hominum corpora, quae animata quandoque vivere coeperunt, ab illo resuscitabuntur, a quo operante creata sunt. Singula vero corpora illis singulis suis animabus in resurrectione reddentur, quas in maternis, ut vivere inciperent, ventribus habere coeperunt: ut scilicet animae in illo examine justi judicis in eisdem singulis corporibus suis accipiant retributionem, sive regni, sive supplicii, in quibus sive bonam, sive malam qualitatem vitae praesentis habuerunt.

36. Qualitas autem malae vitae ab infidelitate incipit, quae ab originalis peccati reatu initium sumit. In quo quisquis incipit ita vivere, ut ante finiat vitam, quam ab ejus obligatione solvatur, si unius diei, vel unius horae spatio anima illa vixit in corpore, necesse est eam cum eodem corpore interminabilia gehennae supplicia sustinere: ubi diabolus cum angelis suis in aeternum arsurus est, qui et primus peccavit, et peccatum primis hominibus persuasit; ubi cum eo etiam fornicarii, idolis servientes, adulteri, molles, masculorum concubitores, fures, avari, ebriosi, maledici, rapaces, et omnes qui opera carnis agunt (de quibus beatus dicit Apostolus, quia regnum Dei non consequentur [I Cor. VI, 9, 10, et Galat. V, 19-21]), si ante hujus vitae terminum a viis suis malis conversi non fuerint, aeternis ignibus exurentur. Omnis enim homo, qui in hoc saeculo usque ad finem in iniquitatum delectatione et cordis obduratione permanserit, sicut hic eum noxia criminum delectatio tenuit, sic eum sine fine sempiterna cruciatio retinebit.

37. Erit enim etiam iniquorum resurrectio, sed sine immutatione, quam solis fidelibus et ex fide juste viventibus daturus est Deus. Hoc est enim quod ait beatus Paulus: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Ostendens autem justos divino munere commutandos, ait: Et nos immutabimur. Habebunt ergo iniqui cum justis resurrectionem carnis communem, immutationis tamen gratiam non habebunt, quae dabitur justis: quoniam a corporibus impiorum non auferetur corruptio et ignobilitas et infirmitas in quibus seminantur; quae ob hoc morte etiam non exstinguentur, ut illud juge tormentum corpori atque animae sit mortis aeternae supplicium. Justae vero animae, quas hic Redemptor Deus gratis ex fide justificavit, et justificatis bene vivendi usque in finem perseverantiam tribuit, in ipsis corporibus, in quibus hic justificationis gratiam divinitus acceperunt, et in quibus justificatae per fidem, in charitate Dei proximique vixerunt, regni coelestis aeterna beatitudine potientur: glorificatis etiam corporibus suis, quae sine dubio carnis natura, quam Deus creavit, veraciter permanente, non sicut hic animalia, sed spiritualia tunc habebunt. Sanctorum enim seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. In his per illam immutationem, quae solis dabitur justis, implebitur quod oportere dicit Apostolus, ut corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem (I Cor. XV, 51, 52, 44, 53). In quibus sexus masculinus, vel femineus, sicut eadem corpora creata sunt, permanebit: quorum gloria erit pro factorum bonorum diversitate diversa. Omnia tamen corpora, sive masculorum, sive feminarum, quaecumque in regno illo erunt, gloriosa erunt: ille autem judex novit quantam unicuique sit daturus gloriam; quia in hac vita per misericordiam gratis justificando praevenit, quos illic per justitiam glorificare disponit.

38. Tempus vero acquirendi vitam aeternam in ista tantum vita Deus hominibus dedit, ubi voluit esse etiam poenitentiam fructuosam. Ideo autem hic poenitentia fructuosa est, quia potest hic homo deposita malitia bene vivere, et mutata voluntate injusta , merita simul operaque mutare, et in timore Dei ea gerere quae placeant Deo. Quod qui in hac vita non fecerit, habebit quidem poenitentiam in futuro saeculo de malis suis, sed indulgentiam in conspectu Dei non inveniet: quia etsi erit ibi stimulus poenitudinis, nulla tamen ibi erit amplius correctio voluntatis. A talibus enim ita culpabitur iniquitas sua, ut nullatenus ab eis possit vel diligi vel desiderari justitia. Voluntas enim eorum talis erit, ut habeat in se semper malignitatis suae supplicium, nunquam tamen recipere possit bonitatis affectum. Quia sicut illi qui cum Christo regnabunt, nullas in se malae voluntatis reliquias habebunt; ita illi qui erunt in supplicio ignis aeterni cum diabolo et ejus angelis deputati, sicut nullam ulterius habebunt requiem, sic bonam nullatenus habere poterunt voluntatem. Et sicut cohaeredibus Christi dabitur perfectio gratiae ad aeternam gloriam; sic consortibus diaboli cumulabit ipsa malignitas poenam, quando exterioribus deputati tenebris nullo illustrabuntur interiore lumine veritatis.

39. Proinde omni homini in hac vita esse potest utilis poenitentia, quam quocumque tempore homo egerit, quamlibet iniquus, quamlibet annosus, si toto corde renuntiaverit peccatis praeteritis, et pro eis in conspectu Dei non solum corporis, sed etiam cordis lacrymas fuderit, et malorum operum maculas bonis operibus diluere curaverit, omnium peccatorum suorum indulgentiam mox habebit. Hoc enim nobis Dominus prophetico promittit eloquio, dicens: Si conversus fueris, et ingemueris, salvus eris (Isai. XXX, 15, sec. LXX). Et alio loco dicitur: Fili, peccasti, ne adjicias iterum, sed et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur (Eccli. XXI, 1). Nunquam peccanti esset indicta pro peccatis deprecatio, si deprecanti non esset remissio concedenda. Sed etiam poenitentia peccatori tunc prodest, si eam in Ecclesia catholica gerat: cui Deus in persona beati Petri ligandi solvendique tribuit potestatem, dicens, Quae alligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quae solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 19). In quacumque igitur homo aetate veram peccatorum suorum poenitentiam egerit, et vitam suam Deo illuminante correxerit, non privabitur indulgentiae munere: quia Deus, sicut per prophetam dicit, non vult mortem morientis, quantum ut revertatur a via sua mala, et vivat anima ejus (Ezech. XXXIII, 11).

40. Verumtamen nullus hominum debet sub spe misericordiae Dei, in suis diutius remanere peccatis; cum etiam in ipso corpore nemo velit sub spe futurae salutis diutius aegrotare. Tales enim qui ab iniquitatibus suis recedere negligunt, et sibi de Deo indulgentiam repromittunt, nonnunquam ita praeveniuntur repentino Dei furore, ut nec conversionis tempus, nec beneficium remissionis inveniant. Ideo unumquemque nostrum sacra Scriptura benigne praemonet, dicens: Ne tardaveris converti ad Deum, et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te (Eccli. V, 8, 9). Dicit etiam beatus David: Hodie si vocem ejus audieritis, nolit obdurare corda vestra (Psal. XCIV, 8). Cui beatus quo que Paulus concordat his verbis: Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo: sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec Hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati (Hebr. III, 12 et 13). Obdurato igitur corde vivit , sive qui non convertitur desperans de indulgentia peccatorum suorum, sive qui sic misericordiam Dei sperat, ut usque in finem vitae praesentis in suorum criminum perversitate remaneat .

41. Proinde diligentes misericordiam Dei, metuentesque justitiam, nec de remissione peccatorum desperemus, nec remaneamus in peccatis: scientes quia illa omnium hominum debita sit exactura aequitas justissimi judicis, quae non dimiserit misericordia clementissimi Redemptoris. Sicut enim misericordia suscipit absolvitque conversos, ita justitia repellet et puniet obduratos. Hi sunt qui peccantes in Spiritum sanctum, neque in hoc saeculo, neque in futuro remissionem accipient peccatorum (Matth. XII, 31, 32). Ideo autem hominis anima intellectualis spiritus est, ut quaerat, agnoscat, atque discernat et tempus operum suorum, pro quibus receptura est in judicio quod ordinavit divina justitia, et ejusdem retributionis tempus, quo non etiam licebit aut opera mutare, aut remissionem peccatorum suorum de divina misericordia utiliter postulare. Caeteri vero spiritus omnium animalium, quibus non est intellectus, quia quidam eorum de terra, quidam de aquis originem ducunt (de aquis enim sunt reptilia et volatilia, de terra vero quaedam quae repunt, quaedam vero quae gradiuntur, exorta sunt); tamdiu spiritus sunt, quamdiu in corporibus vivunt. Anima quippe quae rationis capax divinitus facta non est, cum carne sua et incipit et desinit vivere; quia quando corpori vitam non tribuit, et ipsa non vivit: atque ita miro modo cum omni carni anima vivendi causa sit; spiritus tamen irrationalis tamdiu vivit, quamdiu in carne manere potuerit, et dum a carne sua separatur, exstinguitur. Ita fit ut cum ipse vita carnis suae sit, vivere tamen nequeat, quando vitam carni subministrare destiterit; et si non sit caro cui vitam dare valeat, ipse quoque eam protinus non habebit. Ideo nec aeternitas irrationalibus spiritibus data est, nec aliquod eis judicium praeparatur, in quo eis vel beatitudo pro bonis, vel damnatio pro malis reddatur operibus. Ideo autem in eis nulla operum discretio requiretur, quia nullam intelligendi facultatem divinitus acceperunt. Propterea ergo eorum corpora resurrectura non sunt, quia nec in ipsis animabus eorum aut aequitas aut iniquitas fuit, pro qua eis aeterna vel beatitudo sit retribuenda, vel poena.

42. Illa igitur animalia praesentis saeculi cursum atque ornatum secundum Creatoris incomprehensibilem peragunt voluntatem, quae de suis factis nullam rationem redditura sunt, quia rationalia non sunt. Numquid enim de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 9)? Homines vero quia rationales facti sunt, et de se et de omnibus rebus quas in usum vitae praesentis acceperunt, rationem reddituri sunt Deo, et pro suorum actuum qualitate recipient aut poenam aut gloriam. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10): tunc scilicet, cum secundum ipsius nostri Creatoris ac Redemptoris eloquium, Omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28 et 29). Ut scilicet qui mala egerunt, eant in combustionem aeternam, semper arsuri cum diabolo principe omnium malorum; qui vero bona fecerunt, eant in vitam aeternam, regnaturi sine fine cum Christo rege omnium saeculorum. Illi autem cum Christo regnabunt, quos Deus gratuita bonitate sua praedestravit ad regnum. Quia enim eos tales praedestinando praeparavit, ut regno digni essent; praeparavit utique secundum propositum vocandos, ut obediant; praeparavit justificandos, ut accepta gratia recte credant, et bene vivant; praeparavit etiam glorificandos, ut Christi cohaeredes effecti, regnum coelorum sine fine possideant.

43. Ad quod regnum diversis temporibus per Sacramenta, quae ad fidem incarnationis suae Christus instituit, illi pervenerunt, quos Deus gratis nullo bonae voluntatis, vel boni operis merito praecedente salvavit. Quemadmodum et ex illo tempore quo Salvator noster dixit, Si quis renatus non fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Id. III, 5), absque sacramento Baptismatis, praeter eos qui in Ecclesia catholica sine Baptismate pro Christo sanguinem fundunt, nec regnum coelorum potest quisquam accipere, nec vitam aeternam. Quia sive in Catholica , sive in haeresi quacumque vel schismate quisquam in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Baptismi sacramentum acceperit, integrum Sacramentum accipit; sed salutem, quae virtus est Sacramenti, non habebit, si extra catholicam Ecclesiam ipsum Sacramentum habuerit. Ergo ideo debet ad Ecclesiam redire, non ut sacramentum Baptismatis iterum accipiat, quod nemo debet in quolibet homine baptizato repetere; sed ut in societate catholica vitam aeternam accipiat, ad quam obtinendam nunquam esse potest idoneus, qui cum sacramento Baptismatis ab Ecclesia catholica remanserit alienus. Qui si et eleemosynas largas faciat, et pro nomine Christi etiam sanguinem fundat, pro eo quod in hac vita non tenuit Ecclesiae catholicae unitatem, non habebit aeternam salutem. Ubi enim cuique prodesse potest Baptismus, ibi potest et eleemosyna prodesse. Baptismus autem extra Ecclesiam quidem esse potest, sed nisi intra Ecclesiam prodesse non potest.

44. In Ecclesia igitur tantummodo catholica potest unicuique prodesse, et perceptio Baptismatis, et opera misericordiae, et nominis Christi gloriosa confessio: si tamen in Ecclesia catholica bene vivatur. Sicut enim sine Ecclesiae catholicae societate nec Baptismus alicui potest prodesse, nec opera misericordiae; nisi forte ut mitius torqueatur, non tamen ut inter Dei filios deputetur: sic intra Ecclesiam catholicam per solum Baptismum vita aeterna non acquiritur, si post Baptismum male vivatur. Nam et illi qui bene vivunt, debent operibus misericordiae indesinenter insistere: scientes se licet levia, nonnulla tamen quotidie contrahere peccata, pro quibus etiam sancti et justi semper in hac vita Deo dicere debeant, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12).

45. Quae peccata quoniam etiam in rebus licitis et a Deo concessis frequenter hominibus subrepunt, et quanto magis fortioribus cibis corpus impletur, et carnalibus cor hominis actibus atque affectibus implicatur, tanto frequentior culpa in hac mortalitate contrahitur: propterea humiles servi Christi, qui cupiunt Domino suo sine impedimento et absque animi noxia occupatione servire, conjugia omnino non appetunt, et a carnibus ac vino abstinent, in quantum corporis valetudo permittit. Non quia peccatum est aut conjugem habere, aut vinum carnesve percipere. Nam et beatus Apostolus dicit, Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem (I Tim. IV, 4 et 5). Conjugium quoque in primis hominibus Deus et instituit, et benedixit (Gen. II, 22-24): propter quod Apostolus ait, Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus (Hebr. XIII, 4). Igitur servi Dei in eo quod a carnibus et vino abstinent, non tanquam res immundas refugiunt, sed mundioris vitae instituta sectantur: et in eo quod conjugia non habent, non nuptiarum bonum crimen esse existimant, sed continentiam jugem bonis nuptiis meliorem esse non dubitant; isto quam maxime tempore, quando dicitur de continentia, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12); de nuptiis vero dicitur, Qui se non continet, nubat, (I Cor. VII, 9). In uno enim hortatione virtus erigitur, in altero infirmitas remedio sublevatur. Unde quia aegritudini semper est consulendum, propterea si cui primo contigerit privari conjugio, si voluerit secundas, vel etiam tertias inire nuptias, nullum de illis peccatum habebit, si eas caste servaverit; id est, si unus et una legitime duntaxat conjuncti fidem servant, ut nec ille mulieri praeter uxorem, nec illa viro praeter maritum ullatenus misceatur. In talibus etsi fuerit aliquis conjugalis excessus, qui tamen legitimum non violet thorum, habebit nonnullum, sed veniale peccatum.

46. Sed haec illorum sunt, qui nullam voverunt continentiam Deo. Caeterum quisquis se ipsum castraverit propter regnum coelorum, et in corde suo continentiam Deo voverit, non solum si fornicationis mortifero crimine maculetur, verum etiam si aut vir uxorem accipere, aut mulier nubere voluerit, secundum Apostoli sententiam damnationem habebit, quia primam fidem irritam fecit (I Tim. V, 12). Sicut ergo secundum Apostoli sententiam, dignum est ut uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro; quia si quis acceperit uxorem non peccat, et si virgo nupserit non peccat: ita secundum ejusdem apostoli dictum, qui statuerit in corde suo firmus non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et voverit continentiam Deo (I Cor. VII, 3, 27, 37), debet eam usque in finem tota mentis sollicitudine custodire, ne damnationem habeat, si primam fidem irritam fecerit. Similiter et conjugati viri, vel conjugatae mulieres, si ex consensu perennem Deo voverint continentiam, noverint se voti sui obnoxios detineri ; nec jam sibi debere commixtionem carnis, quam licitam primitus habuerunt; sed Deo se debere continentiam, quam voverunt. Tunc enim unusquisque regnum coelorum, quod sanctis promittitur, possidebit, si obliviscens quae retro sunt, et in anteriora extendens se ipsum (Philipp. III, 13), secundum quod in Psalmis dicitur, Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12); quod scit esse licitum, et ad profectum melioris vitae pertinere cognoscit, et libenter voveat, et celeriter reddat, et in hoc quod votum reddit, meliore semper conatu proficiat. Omni enim voventi Deo et reddenti quod vovit, ipse quoque Deus reddet coelestis regni praemia quae promisit.