|
47. Natura divina . Firmissime itaque tene, et nullatenus
dubites, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse naturaliter
Deum, in cujus nomine baptizati sumus. Cum enim aliud nomen sit
Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus; hoc est utique unum
naturae nomen horum trium, quod dicitur Deus: qui dicit in
Deuteronomio, Videte, videte quoniam ego sum Deus, et non est
alius praeter me (Deut. XXXII, 39); et de quo dicitur,
Audi Israel: Dominus Deus tuus, Dominus unus est; et, Dominum
Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Id. VI, 4, 13).
|
|