CAPUT V, seu REGULA II.

48. Unus Deus, Firmissime tene, et nullatenus dubites, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est, sanctam Trinitatem esse solum naturaliter verum Deum. Quia cum tres deos nobis colere non liceat, nisi unum solum verum Deum: tamen sicut Pater Deus verus dicitur testante Apostolo, qui ait, Conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero, et exspectare Filium ejus de coelis, quem suscitavit a mortuis Jesum (I Thess. I, 9, 10); ita quoque Filium verum Deum Joannes commendat apostolus dicens, Scimus quia Filius Dei venit, et dedit nobis intellectum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est Deus verus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). Qui utique quoniam verus Deus est, etiam Veritas est, sicut ipse nos edocet, dicens: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). De Spiritu quoque sancto Joannes apostolus ait, Quia Spiritus est veritas (I Joan. V, 6). Et utique non potest naturaliter Deus verus non esse, qui Veritas est. Quem etiam Deum Paulus apostolus confitetur, dicens: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri. Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20).