|
49. Deus aeternus. Firmissime tene, et nullatenus dubites,
Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est, sanctam Trinitatem
unum verum Deum sine initio sempiternum esse. Propter quod scriptum
est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus
erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1,
2). Haec denuo sempiternitas intimatur in Psalmo, ubi dicitur,
Deus autem Rex noster ante saecula (Psal. LXXIII, 12):
et alio loco, Sempiterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I,
20).
|
|