CAPUT VII, seu REGULA IV.

50. Deus incommutabilis. Firmissime tene, et nullatenus dubites, sanctam Trinitatem solum verum Deum, sicut aeternum, ita solum naturaliter incommutabilem esse. Hoc enim significat, cum dicit servo suo Moysi: Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Hinc et in Psalmis dicitur: In principio, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es (Psal. CI, 26-28).