|
Augustino in ante editis tribuitur, sed falso, uti probant
Bellarminus, Vindingus, et alii. Non enim recensetur inter illius
opuscula, nec in Retractationibus, nec in Possidii Indice. Stilus
quoque ab Augustiniano diversus est, ac debilior disputandi ratio.
Sed Augustinum tamen imitari auctor studuit, ejusque non modo
sensus, sed ipsa interdum verba ex eo praesertim libro qui de Natura
Boni contra Manichaeos scriptus est, expressit. In antiquis
codicibus reperitur proximo loco post Augustini Tractatum de Fide et
Symbolo, interjecta annotatione, quae in Fossatensi annorum
octingentorum codice sic habet: Explicit in Christo Jesu Filio Dei
Tractatus Aurelii Augustini episcopi de Fide catholica. Incipit
adversus Manichaeos: ubi spectata vocum interpunctione haud facile
definias an ille de Fide catholica Tractatus appelletur qui explicit,
an qui incipit. Atque inde factum putamus ut liber subsequens
tribueretur Augustino, et de Fide inscriberetur. Verum isthaec
inscriptio praecedenti libro bene conveniebat, non subsequenti, et eam
ad praecedentem pertinere indicant alii Mss. codices in quibus est
accuratior interpunctio; maxime vero vetustissimus Corbeiensis, cujus
auctoritate hunc librum Evodii Uzalensis episcopi esse Sirmondus in
Historia Praedestinatiana, cap. 1, dicit. Quippe ab illa quae
praecedenti libro apponitur clausula, Explicit in Domino Christo
Filio Dei Tractatus Aurelii Augustini de Fide catholica, relicto
septem circiter versuum spatio vacuo, exhibetur seorsim in alterius
folii capite titulus subsequentis libri, hunc in modum: Incipit
ejusdem contra Manichaeos. Utrum ejusdem, utrum sancti Euvodii
ignoratur. Corbeiensi codici consentit Colbertinus, aliique nonnulli
manuscripti eamdem de auctore Augustino et Evodio dubitationem
praeferentes.
|
|