CAPUT IX.

Est ergo in potestate ut sit cupiditas: et ideo etiam malum in potestate est. In potestate ergo est, quod in voluntate esse non debet: malum enim non potest esse natura, nec substantia, nec vita; quia haec bona sunt, in quantum sunt. Sed et si aliquos naturaliter dicimus malos, propter originem veteris peccati dicimus, in quo jam nostra mortalitas nascitur. Totum itaque quod vocatur malum in hominibus, peccatum est et poena. Peccatum fit ab anima rationali, cui liberum voluntatis arbitrium est: et poena infligitur justitia Dei, quae nihil facit injuste. Adversus haec solita caecitate Manichaei latrant; et cum convincuntur naturam non esse malum, sed in potestate esse hominis facere bene aut male, dicunt non esse animae liberam voluntatem, et non vident caecitatem suam.