CAPUT XII.

Certe ergo a nullo unquam concuti vel moveri potuerunt regna dei Manichaei. Si enim potuerunt, mentitus est dicendo, non posse regna illa ab aliquo concuti. Et si concussa sunt necessitate, aut timore; non erit Deus, qui sic concuti potuit. Nam videmus deum Manichaei secundum eumdem Manichaeum malo necessitatis pressum, cum labes ac vastitas adversus saecula ejus impenderet, aliudque quod faceret non haberet, partem suam ad pugnam dedisse ut vel hoc modo quietem lucis incolis compararet. Ipsa vero pars ejus, hoc est, de lumine lumen, de bono bonum, de sancto sanctum, de aeterno aeternum, de Deo Deus, de omnipotente omnipotens, corrupta sit, mortificata sit, commixta sit per omnia mundi corpora a summo usque ad imum, a coelo usque ad stercora, ut et meretrices in theatris et in locis turpioribus turpiores haberent in se oppressum Deum, qui liberari forte non possit. Dicit enim in fine ipsius epistolae, unde unum capitulum jam posuimus, ipsam Dei partem quae commixta est, non totam posse revocari ad pristinam libertatem.