CAPUT XIII. |
Ecce victoria, ecce triumphus, qualem fecit Manichaei deus. Nam post amissam partem suam in luctu est, sicut Manichaeus idem dicit: velum contra se habet, quod dolorem ejus temperet, ne corruptionem partis suae videat. Hodie enim divina quam commemorat substantia, subjacet genti tenebrarum, ut lutum figulo. Hoc in primo libro Thesauri eorum scriptum est. |