|
Harum vero virtutum divinarum, quae ad instar conjugii contra inferna
genera statuuntur, quaeque alacritate ac facilitate id quod
cogitaverint, momento eodem efficiunt, plenae sunt lucidae naves.
Itaque cum ratio poposcerit ut masculis appareant eaedem sanctae
virtutes, illico etiam suam effigiem virginum pulcherrimarum habitu
demonstrant. Rursus cum ad feminas ventum fuerit, postponentes
speciem virginum, puerorum investium speciem ostendunt. Hoc autem
visu decoro illarum ardor et concupiscentia crescit, atque hoc modo
vinculum pessimarum cogitationum earum solvitur, vivaque anima quae
eorumdem membris tenebatur, hac occasione laxata evadit, et suo
purissimo aeri miscetur; ubi penitus ablutae animae ascendunt ad
lucidas naves, quae sibi ad vectationem atque ad suae patriae
transfretationem sunt praeparatae.
|
|