|
Id vero quod adhuc adversi generis maculas portat, per aestus atque
calores particulatim descendit, atque arboribus caeterisque
plantationibus ac satis omnibus miscetur, et coloribus diversis
inficitur. Et quo pacto ex ista magna et clarissima navi figurae
puerorum et virginum parent contrariis potestatibus quae in coelis
degunt, quaeque igneam habent naturam; atque ex isto aspectu decoro,
vitae pars quae in earumdem membris habetur, laxata deducitur per
calores in terram: eodem modo etiam illa altissima virtus quae in navi
vitalium aquarum habitat, in similitudine puerorum ac virginum
sanctarum per suos angelos apparet his potestatibus, quarum natura
frigida est atque humida, quaeque in coelis ordinatae sunt. Et quidem
his quae feminae sunt, in ipsis forma puerorum apparet; masculis
vero, virginum. Hac vero mutatione et diversitate personarum
divinarum ac pulcherrimarum, humidae frigidaeque stirpis principes
masculi seu feminae solvuntur, atque id quod in ipsis est vitale,
fugit: quod vero resederit, laxatum deducitur ad terram per frigora,
et cunctis terrae generibus admiscetur.
|
|