|
Quis non rideat, vel potius doleat et detestetur istum hominem, tam
horrenda et exsecrabilia de divina substantia dicentem? Ergo
substantiae lucis aeternae, parti Dei, in captivitate, in
calamitatibus, in aerumnis, in pressuris, in sordibus atque
immunditia, secundum vestrum errorem, vestram constitutionem, non
poterat aliter quotidie subveniri, nisi beatus Pater, qui naves
lucidas habet diversoria, quem tertium legatum appellatis, et virtus
altissima virtutes suas in diversi sexus naturam commutet: quas quidem
intemeratas dicitis, sed tamen ut meretricum more pulchritudine sua
principum tenebrarum letalem et spurcissimam concupiscentiam confusae
invicem accendant . Non enim invenistis verum, quo tantam
pulchritudinem aliquando honestius diceretis. Et qua causa hoc
faciunt? Ut eis in libidinem concitatis, occasionem liberationis
reperiat substantia divina. Quid aliud sonat, nisi ut etiam per
genitalia daemonum vias evadendi inveniat divina majestas? Deus
magne, subveni animis ista turpia credentibus, ista nefanda
sectantibus. Quis haec non exhorreat, rogo vos? Quis tam caecus est
ut ista credat, rogo vos?
|
|