CAPUT PRIMUM.

Unus Deus Pater et Filius, et Spiritus sanctus, invisibilis, incomprehensibilis inenarrabilis, inviolabilis, incoinquinabilis, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16), ipse lumen verum, vita et veritas, bonus, summus et quaecumque de illo humanus sermo poterit enuntiare; quae tamen ab illo dantur, ut aliquo modo dici possint; ex quo omnia, per quem omnia, sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates; et omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Coloss. I, 16), sicut in utroque Testamento humilibus et pie quaerentibus manifestatur: ipsi gloria et honor et potestas in saecula saeculorum. Amen.