CAPUT XIX.

Ait quidam, Nihil ei fieri poterat, sed ut ostenderet praescientiam se habere cogitationum principum tenebrarum, et ut monstraret nihil se timere, propterea pugnavit. Cui ego dixi, Qui potuit cogitationes principum tenebrarum videre, ac neminem timere, quare non vidit luctum sibi imminentem de partis suae infelicitate, quam hodie patitur? Quam partem suam nunquam recipiet integram, quia remanet inde aliquid, sicut ipse dicit, quod purgari non poterit, et in globo tenebrarum in aeternum damnabitur. Magna praescientia, vel potius inscientia, et misera infirmitas, hoc est totum quod neminem timebat. Certe si se tueri aliquo modo non poterat, rogaret ut sibi parceretur ne ad tantum dedecus integritas illa et decus omnium ornamentorum perduceretur.