CAPUT XX.

Item dictum est a quodam, Nihil ei poterat facere gens tenebrarum, sed ipse noluit pati rem malam circa fines suos, et misit qui eam debellaret. Cui ego dixi, Si ita est ut dicis, ipse potius invenitur malus, qui rem vicinam nihil ei nocentem delere voluit. Et sicut malus in illam, sic crudelis in suam, aut ignarus futurae calamitatis ejus. Cum enim putat rem bonam se posse perficere, ut in regno mali, quod ei non nocebat, regionem suam extenderet, prius non praevidit infelicitatem, quae memoratam partem ejus quotidie premat; deinde quod eam totam nunquam in pristinam libertatem recipere poterit.