|
Sed cum huic objectioni responderi minime possit, solitam imperitiam
opponunt: Quid facturi erant Judaei Christo, si nollet ab eis
pati? O utinam videre possent, quod facile viderent, nisi per
nebulas contentionis excaecarentur, quid sit imminentis mali premi
necessitate, quam Deum suum passum asseverant; et quid sit
misericordiae benignissimum officium, quam sapientia et virtus Dei
Dominus Jesus Christus voluntate et ineffabili potestate, per
hominem quem suscepit ex virgine, generi humano exhibere dignatus est,
ut hominibus per hominem patientiae demonstraret exemplum! Oportebat
enim, et hoc justum erat, ut homines per patientiam humilitatis
vincerent difficultatem infirmitatis carnis suae: quia in eam per
elationem superbiae ceciderant, sicut in Adam primo homine nostra
Scriptura indicat. Numquid et vos potestis dicere, quia erant aliqui
homines quos Deus volebat docere patientiam, propterea voluit a gente
tenebrarum tanta mala pati, quemadmodum Dominus a Judaeis? Aut
numquid potestis dicere, quia suscepit aliquam naturam passibilem
Deus, in qua pateretur a gente tenebrarum quidquid ei facere potuit,
ut tamen ipse in sua substantia nulla ex parte mutaretur; sicut Verbum
Dei, qui est Filius Dei, etiam ipse sicut Pater incommutabilis,
suscepit hominem mortalem, ut integra et inviolata deitate, in carne
mortali doceret mortales per patientiam mortem vincere, et ipsius
infirmae carnis futuram in melius commutationem resurrectione
monstraret?
|
|