|
Cum ergo esset per se ipsum invisibilis, visibilis in homine
apparuit, quem de femina suscipere dignatus est, ut in Evangelio
legimus (Luc. II). Dicit et Apostolus, Factum de muliere
(Galat. IV, 4). Et isti dicunt, Quare non ait ex virgine?
non intelligentes quod consuete dictum sit secundum proprietatem linguae
Scripturarum, sicut de Eva dictum est, Formavit eam in mulierem
(Gen. II, 22), antequam vel ostenderetur viro. Quamvis
Maria non incongrue propter partum dicitur mulier: virgo vero, quod
virilem nescierit conventionem, neque pariendo virginitas ejus corrupta
sit. Quod autem Angelus et Elisabeth dixerunt Mariae, Benedicta
tu inter mulieres (Luc. I, 42); nulla quaestio est, quia
revera benedicta est virgo inter mulieres. Sed ne dicatis, Sicut
Angeli apparuerunt, sic haberet corpus, ne de femina nasceretur.
Quid si vobis dicatur, Ubi legistis Christum in carne venisse?
Nonne dicturi estis, In Evangelio? Respondetur ergo vobis, Ibi
scriptum est, Christum natum de virgine. Sed solita foeditate
dicetis Scripturam ipsam falsam esse. Nec videtis aliquem similem
vobis caecum hoc posse facere, ut ea quae vos dixeritis vera, ille
falsa esse dicat; et quae dicitis falsa, ille vera esse dicat: ac sic
aperiatis januas omni hominum errori vel sceleri, ut unusquisque prout
voluerit vel delectatus fuerit ipsas divinas Scripturas accipiat,
respuat vero quae non intelligens et offensus putaverit mala, et non
jam inveniatur hac regula erroris vestri, unde tales corrigantur.
|
|