|
Accipite integre canonicas Scripturas, si integri esse desideratis.
Si enim intelligeretis vel crederetis certe quod Apostolus dixit, per
feminam genus nostrum fuisse deceptum; ait enim, Timeo ne sicut
serpens Evam seduxit astulia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur
(II Cor. XI, 3): possetis intelligere per feminam nostrum
genus oportuisse liberari; ut quoniam per feminam mors facta est, per
feminam vita recuperaretur: atque ita demonstraretur non ipsam
creaturam femineam esse culpandam, cujus est Deus conditor; sed
voluntatem, qua Eva peccavit. Sed timent majestatis illam
incoinquinabilem et ineffabilem potentiam in virginis utero credere
fuisse, ne sanguine ejus pollueretur: cum et in Apostolis et multis
dignis feminis et habitaverit, et nunc habitet, qui utique corpora
habent, et sanguinem habent. Si enim in Maria coinquinari potuit,
et in omnibus potuit: si autem non potuit in illis, utique nec in
Maria potuit, in cujus visceribus susceptionem corporis operata est
Dei Sapientia.
|
|