|
Certe ipsum Manichaeum de patre atque de matre natum fuisse non
negabunt, cujus animam secundum suum errorem Deum esse omnipotentem
similiter non negabunt: qui se mira superbia assumptum a genio suo,
hoc est, a Spiritu sancto esse gloriatur. Et utique si genius est
Spiritus sancti, et ipse sanctus Spiritus est, et ipse Deus
omnipotens, ut Spiritus sanctus: qui tamen Manichaeus carnem
habuit, in qua si coinquinatus est Spiritus sanctus aut ejus anima
genia Spiritus sancti, coinquinabilem Deum colunt. Si vero nusquam
Deus coinquinatur; cum etiam lux corporum coelestium usque ad terras
perveniat, et non coinquinetur, cum manifestum sit solem istum, cui
genu flectunt, in omnibus stercoribus et putoribus radios suos
expandere, et eis nusquam coinquinari: desinant blasphemare, et
rogent Deum ut ab errore liberentur. Incoinquinabilis enim substantia
non ideo non coinquinatur, quia nihil attingit; sed quia permanet in
sua munditia, qualecumque sit quidquid attigerit. Sicut corpus
invulnerabile aut impenetrabile numquid illud dicimus quod non
percutitur ferro, sed potius quod etiam cum percutitur non penetratur?
Et ideo magis probatur Filius Dei non posse de sanguine feminae
coinquinari, quia per feminam natus est, quam si non per feminam
nasceretur et membra illa devitasset: videretur enim judicasse, posse
se inde pollui, et minus a nobis fidenter incoinquinabilis diceretur.
Consecravit autem virginitatem, quia de virgine nasci voluit: et sola
illi mater in terris eligenda erat ad suscipiendum hominem, qui jam
patrem habebat in coelis.
|
|