|
Sed dicunt, Quare ergo negavit matrem suam, quando ci dixit, Quid
mihi et tibi est, mulier (Joan. II, 4); et quando, cum ei
nuntiatum esset, quod eum vellet videre, respondit, Quae est mater
mea, aut qui sunt fratres mei (Matth. XII, 48); ac eos
potius in hunc affectum computavit, qui facerent voluntatem Patris
ejus? Quia exemplo suo jam docebat negandos esse terrenos parentes
propter Deum. Opera enim divina facienti terrenus affectus obstrepere
non debebat. Nam si propterea non habebat matrem, quia negavit
matrem; nec Petrus et caeteri apostoli habebant patres, quia monuit
eos, dicens: Et patrem ne vocaveritis vobis super terram; unus est
enim Pater vester qui in coelis est (Id. XXIII, 9). Quod
ergo eos monuit de patre terreno, hoc de matre prior fecit. Hoc ergo
dicimus, Sapientiam Dei suscipiendo hominem non esse coinquinatam;
sed misericorditer ob hominum salutem hominem suscepisse, ut fieret,
sicut Apostolus dicit, Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus
(I Tim. II, 3). Non enim dubitanti discipulo suo mentiri
potuit, qui dicit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), quando
cicatrices vulnerum suorum, ut etiam manu tangeret, praebuit (Id.
XX, 27). Quomodo enim huic in aliquo securi fidem haberemus, si
discipulo suo sic mentitus esset? Absit talis blasphemia: nec eos
ipsos in sempiternum reos teneat, qui hoc audent asserere aut credere;
sed evigilent aliquando, et intelligant quam nefaria perversitate ista
credantur.
|
|