|
Nos autem Dominum verum hominem suscepisse credimus, et in ipso
visibiliter invisibilem hominibus apparuisse, in ipso inter homines
conversatum fuisse, in ipso ab hominibus humana pertulisse, in ipso
homines docuisse a quibus esset recedendum, quid esset perferendum,
quo esset tendendum. Totum autem hoc nulla fecit necessitate. Unde
ipse dicit: Propter hoc me Pater diligit, quia ego pono animam
meam, ut iterum sumam illam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam
a me ipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum
sumendi eam (Joan. X, 17, 18). Non ergo mali necessitate
amisit eam. Voluit enim, ut illa quae in passione ejus facta sunt,
omnia fierent ad humanam naturam docendam, non ad suam tuendam. Sicut
enim nos qui ex anima et corpore constamus, cum simus invisibiles
secundum animam, visibiles autem secundum corpus, omnia quae
visibiliter sive honoris et beneficiorum accipimus, sive contumeliae
vel injuriae patimur, ad animam quae invisibilis est, tanquam ad
principem necesse est ut referamus, quia ipsa corpori principatur; nam
et cum simus secundum animam immortales, cum mortui corpori fuerimus,
nos mortui dicimur: ita et Dominus secundum carnem et formam servi
quam suscipere dignatus est, et contumelias passus, et vincula, et
flagella, et mortuus esse manifestatur; ut omnia veridice Veritas,
et nihil falso fecisse credatur: quia potestate ac voluntate Verbum
caro factum est, et natus, et passus, et mortuus, et resurrexit,
nulla sua necessitate, sed voluntate et potestate: cujus nulla pars
aliquando depraedata, nulla nunc usque captiva est, non solum
divinae, sed nec ipsius mortalis quam suscepit: sed nec unquam capi
poterit, nisi ab eis qui ei per fidem voluerint mundo corde conjungi.
Non sicut deus Manichaei, qui necessitatis malo pressus, hodie hic
ex parte, quod negare non possunt, in miseriis et calamitatibus
volutatur.
|
|