|
Intelligite sane, si potestis, etiam inter ipsos homines quantum
distet inter necessitatem et voluntatem. Si quis, verbi gratia,
merito peccati sui in carcerem jubente justitia mittatur, alius adsit
vir sanctus, qui eumdem carcerem ingrediatur propter illius
consolationem aut liberationem; numquid ambo in carcere ex una causa
constituti sunt? Ille missus est, ille ingressus; ille poenam
patitur, ille misericordiam facit. Ille ingressus est cum voluit,
egressus est quando voluit; ille nisi interveniente indulgentia nullo
jure poterit liberari. Et hoc homines facere possunt, et praestant
libere beneficium, cum aliquando sibi nihil cupiant praestari.
Cogitate ergo jam si Deus potest pati aliquam necessitatem, cum
possint homines bene facere voluntate, nulla mercede conducti, nulla
necessitate compulsi. Nullam ergo necessitatem patitur Deus, neque
necessitate facit quae facit, sed summa et ineffabili voluntate ac
potestate.
|
|