CAPUT XXVIII.

Et tamen vos maxime secundum errorem vestrum non debuistis opponere istam contradictionem, qua dicitis, Quid facturi erant Judaei Christo, si nollet ab eis pati? quia secundum ejusdem Manichaei blasphemias, Christus carnem non habuit, nec aliquid a Judaeis passus est. Sic enim in epistola Fundamenti dicit: Inimicus quippe, qui eumdem Salvatorem justorum patrem crucifixisse se speravit, ipse est crucifixus, quo tempore aliud actum est, atque aliud ostensum. Princeps itaque tenebrarum affixus est cruci, idemque spineam coronam portavit cum suis sociis, et vestem coccineam habuit; acetum etiam et fel bibit, quod quidam Dominum potasse arbitrati sunt: atque omnia quae hic sustinere visus est, tenebrarum ducibus irrogata sunt, qui clavis etiam et lancea vulnerati sunt.