CAPUT II.

Huic Manichaeus adversarium esse dicit nescio quem gentis principem tenebrarum, quem etiam asserit ingenitum, nec habere auctorem a quo creatus sit. Et utique si ingenitus et non creatus est, per se ipsum est immortalis: et si per se immortalis est, non erit Deus qui habeat solus immortalitatem; et erit jam mendax Apostolus qui dicit de Deo, quod solus habeat immortalitatem (I Tim. VI, 16). Sed quia Apostolus mendax non est, Deus solus habet immortalitatem. Et ideo solus potest et animis et quibus vult corporibus praestare immortalitatem.