CAPUT XXIX.

Utquid ergo opponitis, dicentes, Quid facturi erant Judaei Christo, si nollet ab eis pati? cum de passione ipsius ita sentiatis, ut non ipsum Deum passum aliquid in corpore suo, sed principem tenebrarum illa omnia passum putetis? Contra fidem autem nostram quomodo ista opponitis?