CAPUT XXX.

Nos enim credimus, ut in Evangelio scriptum est, quia Christus voluit pati, et quando voluit passus est. Non enim quando voluerunt Judaei, passionem ipsam fecerunt. Volebant quidem tenere et occidere, et secundum voluntatem suam jam perfecerant scelus, quod conabantur, et jam rei erant immanissimi peccati, quia volebant, etiamsi nihil fecissent: tamen ille qui potestatem habuit ponendi animam suam (Joan. X, 17), quando voluit eos facere permisit; qui legionibus Angelorum potuit jubere ut Judaei perirent, vel uno verbo suo omnes interimere (Matth. XXVI, 53).