|
Dominus ergo Christus secundum hominem quem suscepit, passus est: et
nullum membrum ejus hodie tenetur a Judaeis vel mortalis corporis quod
susceperat, sicut supra diximus. Nam deus vester, o Manichaei,
labe ac vastitate impendente pressus est; non libera voluntate
processit ad pugnam, sed necessitate compulsus est; nec praestare
aliquid voluit, sed resistere conabatur. Qui etiam in sua
substantia, non in suscepto mortali corpore, devoratus atque commixtus
est: qui ex parte hodie tenetur, ex parte in globo semper tenebitur.
Et tamen quis ferat tam incredibiles blasphemias, quas isti de ipsa
passione Domini proferre non dubitant?
|
|