CAPUT XXXII.

Omnes Apostoli, omnes linguae rationales Dominum Christum passum esse clamant; omnis sana fides Christum pro nobis passum confitetur: et Manichaeus iniquus daemones illas passiones asserit pertulisse. Non enim propterea dicit eos passos, quia de ipsis Dominus triumphavit, et de ipsis nos per patientiam triumphare docuit: sed quia Dominum Christum negant habuisse carnem mortalem. Quibus dicimus, Si non habebat carnem mortalem, quid erat quod tenuerunt Judaei? quid erat quod in cruce pendebat? quid confixum erat clavis in ligno? quid est percussum lancea, unde sanguis et aqua profluxit? Si enim visa sunt tantum fieri et facta non sunt, phantasmata erant; quod nefas est credere.